- BARBA
- I.BARBAauctore Eustathiô in. 2. Odyss. portus Troezenis est, urbis Argivorum.II.BARBAut olim Philosophorum, Cynicorum inprimis, vide ibi: sic hodieque Sacerdotum Graecorum, praecipuum gestamen, et ipsâ nonnullis fide charius; quippe cum non paucos illorum, quum ad radendam eam a turcis condemnantur, ignominiam hanc, quâ non aliam maiorem aestimant, apostasiâ a Christiana religione et circumcisone praevertere, narrat Iac. Sponius Itiner. Orient. Sed et olim Barbam alere virile visum, nec apud Graecos quisquam, nisiAlexander demum Magnus, Persicô luxu fractus enervatusque asperitatem patriam et frugalitatem exuens, barbam radere primus instituit, Chrsysippus de Volupt. l. 4. et ex illo Athenaeus Dipnosophist l. 13. Meminit tamen et Lacedaemoniorum legis, quâ cautum erat, τὸν μύςτακα μὴ τρέφειν, Keuchenius ex Plutarcho et Helychio, Not. ad. C. Nepotis Datamem, c. 3. Interim, sicut frequentissime capillos variis Diis, ita, quamvis ratius, Apollini barbam, religionis ergo, in illa gente fuiste positam, legimus. Unde Statius l. 3. Silvarum, Coma Earini; eum puerum, si exsectus non fuisset, Apollini etiam primum genatum florem consecraturum fuisse, dicit, v. 78.Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses,Umbratusque genas, et adultos fortior artus,Non nunum gaudens Phoebeia ad limina munusMisisses: patrias nunc vertex solus ad arasNaviget ----Et Theb. l. 8. v. 493.Ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho.Romani similiter antiquioribus tem poribus erant intonsi, donec anno Urb. Cond 454. Siculi primum Tonsores admissi sunt, teste Pliniô l. 7. c. 59. A' quo tempore Barbam quoque radere coepêre, idque sub annum aetatis ut plurimum vigesimum primum, uti ex Macrobio in Somn. Scipionis l. 1. c. 6. discimus, qui ter septenarium numerum requiri ad bar bam radendam, tradit: atque ita Neronem posuisse, ex Fastis liquet. Caesarem tamen Octavianum vigesimô dem um quintô, et Caligulam iam vigesimô, id fecisse, narrant Dio et Sueton. Calig. c. 10. Erat autem dies hic positionis sollennis. Iuvenal. Sat. 3. v. 186.Ille metit Barbam, crinem hic deponit amati:Primitiasque eius alicui e Penatibus suis Deo consecrabant. Hinc Nero Iuvenalia instituit, et Barbae suae rasae τρίχας ἐς σφαίριον χρυσοῦν ἐμβαλὼν ἀνέθηκε τῷ Δὶι τῷ Καπιτωλίνῳ, pilos, in Sphaeram auream coniectos, Iovi dedicavit Capitolino, ut habet Dio l. 61. in fin. De codem Sueton. c. 12. Inter Buthysiae apparatum, Barbam primam posuit, conditamque in auream pyxidem, et pretiosissimis margaritis adornatam, Iovi Capitolino consecravit. Cuiusmodi Pyxidis aureae, in qua barba condita, meminit quoque Petronius ubi de Trimalcione, Venerisque signum marmoreum, et pyxis aurea non pusilla, in qua Barbam ipsius conditam esse dicebant. Itaque viri imberbes erant, sicuti ex numismatibus aliisque monumentis liquet. Iuvenes autem barbatulos fuisse, dicit Cicero: unde miratur A. Gellius l. 3. c. 4. barbam Scipioni iam quadragenario demum rasam fuisse. Hanc vero qui ponebant, vel radi solitos, vel psilothrô aliisque medicamentis, pilos extirpâsse, docet Anton. Thysius IC. Notis in l. c. Primus Hadrianus hunc morem mutavit, ut ex Spartiano et nummis liquet. Unde Α᾿δριανος πρῶτος τὸ γένειον κατέδειξε, Hadrianus primus barbam nutrivit, ait Ioh. Xiphilinus in Traiano. A' quo omnes fere Imperatores barbati: inter quos Verus prope barbatice eam demittete solitus est, ut idem Capitolinus in Vita eius habet, c. 10. ubi tamen ad vulgaris amicae arbitrium eam posuisse notatur. Sed qui molliores fuêre inter eos, ii in gratiam Antiochensium (qui una cum Syris eos, qui barbam alerent, aversabantur et subsannabant, ut docet vel Iuliani Μισοπώγων) barbam posuerunt; Sic Verus hic. Sic de Caracalla Dio, εν Α᾿ντιοχεία ἐτρύφα ὥςτε καὶ τὸ γένειον πάνυ ψιλίζεςθαι. Antiochiae luxuriei se dabat in tantum ut et barbam tenuaret. Similiter Heliogabalus, ut scribit idem, ἐψιλίζετο ὥςτε καὶ εν τοὐτου γυναικίζειν, Barbam radebat, ut hinc plane effeminaretur: Contra Macrino, cum severitatis famam affectaret, ac velut alter marcus haberi vellet, etiam in oculis Antiochensium, barbam prolixe alente, uti legimus apud Herodianum. Sequenti tempore radendi mos iterum inolevisse inter Imperatores videtur, cum nummi Imperatorum qui ante Heraclium fuêre, non solum id, sed et Auctor Chronici Alexandr. testetur, quô locô Iustinianum describit, quem mentum rasum, ὡς οἱ Π῾ωμαῖοι, sicut Romani, habuisse refert. Primus iterum Heraclius barbam latam promissamque nutrivit, ut ex nummis eius apparet, ciontrarium frustra Cedrenô asserente, a quo tempore, moris fuit Orientalibus tam Graecis, quam aliis nationibus, ut habet Antistes Tyrius, barbas tantâ curâ et omni sollicitudine nutrire, pro summoque probro et maiori, quae unquam irrogari potuerit, ignominiâ, reputare, si vel unus pilus quôcumque casu sibi de barba cum iniuria detraheretur. Subdit deinde, Barbam eâ diligentiâ conservâsse Graecos, tamquam argumentum viri, vultus gloriam, hominis praecipuam auctoritatem, l. 11. c. 11. Transiit mos ad Longobardos, apud quos per barbam aut capillos trabere, iniuriae maioris species fuit, L. Longob. l. 1. tit. 6. §. 4. et l. 2. Feud. tit. 27. Francos item, in qua gente Barbae rasionem similiter praecipuam fuisse iniutiam habitam, ditcimus exGestis Dagoberti Regis c. 6. et Reginone ad A. C. 546. Vide Paulum Iovium in Elogio Fr. Philelphi et Gobelinum Personam in Cosmodromio p. 266. Neque vero saeculares solum, uti vocant, sed et Sacerdotes ipsi ac Clerici, inter Graecos, uti dictum, Barbam aluêre. quod tamen Latini imitati non sunt. Gregorius VII. l. 8. Ep. 10. Seilicet ut, quemadmodum totius Occidentalis Ecclesiae Clerus, ab ipsis fidei Christianae primordiis, barbam radendi morem tenuit ita et ipse freater vester Archiepiseopus raderet. Vide Aeneam Paris. adv. Graecos quaest. 5. et quae Car. du Fresne adnotavit ad Alextadem p. 283. Atque hi barbam Deo consecrare dicebantur. Monachi effecti, in Vita S. Willhelmi Ducis c. 23. Edit. Mabillonii. Exceptis Fratribus Conversis, in Monasteriis, qui inde ut plutimum Fratres Barbati dicuntur, uti infra in voce Barbati videbimus. Ponunt autem barbam Monachi, non sine praevia Barbae benedictione, uti indigitat Ademarus Cabanensis apud Bessium p. 328. de Iordano Episcopo Lemovicensi. Inde ad tumulum S. Martialis Missam audivit et iuxta Monasterium eô die regulariter hospitatus est. Crastinô barbam benedi iubet et detondi, et sic ad Sedem S. Martialis in aula S. Stephani Iordanum deduxerunt, et cum baculo Pastorali ibi eum gratis honorePontificatus vestivit. Ubi Editio Labei habet, Die crastinô barbam Electo benedici iubet etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Dissertatione de Nummis Byzantinis. In Anglia, quis Barbam posuerit primus, docet Theodorus Clainus Histor. Britann. l. 3. Henricus coman in hac Insula Princeps barbamque totondrt, eius exemplô ducti Angli, qui suâ memoriâ capillô promissô fuerant, omnes confestim tondebantur; ut alia taceam. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 10. c. 29. Addam saltem, Assyrios, coetera barbatos, in luctu barbam rasisse, capitis vero crines demisisse, Strab. l. 16. quod de Aegyptiis quoque testatur Herodot. l. 2. Contra, nullâ re magis indicâsse luctum romanos, quam barbâ capilloque demissis, docet Sueton. Caligul. c. 5. Vide eundem Aug.. c. 23. Unde et Livius Dec. 3. l. 7. Veste obsoletâ, capillô et barbâ promissis, praeferens vultu habituque insignem ignominiae acceptae memoriam: quô habitu fugit a Cannis Varro et in Urbem rediit, Iul. Frontinus Stratagem. l. 4. c. 5. Idem Hebraeis fuisse in more positum, e Sacris discimus, Hodieque Turcae et Arabes barbam promittunt, quam quibus, ceremoniis suffumigare soleant, quoties se mutuo invisunt, dicemus infra voce Xylaloe etc. Vide infra, ubi de Mortuos lugendi ritu, item de Supplicibus etc. de phrasi vero Adtentare barbam, supra; uti de Semivirorum apud veteres romanos circa exornandam barbam cura, aliquid infra voce Ornatrices: adde, quae dicemus, in Pleniberbes, it. ubi, de Tondendi ritu, et Tonsura Petri: eriam voce Volsella, quâ antiquitus sibi barbam vellebant οἱ φιλόκαλοι.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.